WEEKLY PRAYERS
1 (new)
Vota quaesumus, Domine, supplicantis populi caelesti pietate prosequere,
ut et quae agenda sunt videant
et ad implenda quae viderint convalescant.
2 (1 POE)
Omnipotens sempiterne Deus,
qui caelestia simul et terrena moderaris,
supplicationes populi tui clementer exaudi,
et pacem tuam nostris concede temporibus.
3 (new)
Omnipotens sempiterne Deus,
dirige actus nostros in beneplacito tuo,
ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare.
4 (new)
Concede nobis, Domine Deus noster,
ut te tota mente veneremur,
et omnes homines rationabili diligamus affectu.
5 (14 POT)
Tua nos quaesumus Domine
gratia semper et praeveniat et sequatur
ac bonis operibus jugiter praestet esse intentos.
6 (2 POE)
Omnipotens sempiterne Deus,
infirmitatem nostram propitius respice,
atque ad protegendum nos
dexteram tuae majestatis extende.
7 (5 POE)
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus,
ut, semper rationabilia meditantes,
quae tibi sunt placita, et dictis exsequamur et factis.
8 (2 POT)
Da nobis, quaesumus, Domine,
ut et mundi cursus pacifice nobis tuo ordine dirigatur,
et Ecclesia tua tranquilla devotione laetetur.

9 (5 POT)
Deus, cuius providentia in sui dispositione non fallitur,
te supplices exoramus, ut noxia cuncta submoveas,
et omnia nobis profutura concedas.
10 (3 POE)
Deus, qui nos in tantis periculis constitutos
pro humana scis fragilitate non posse subsistere,
da nobis salutem mentis et corporis,
ut ea quae pro peccatis nostris patimur
te adjuvante vincamus.
11 (Septuag)
Praeces populi tui, quaesumus Domine, clementer exaudi,
ut qui juste pro peccatis nostris affligimur,
pro tui nominis gloria misericorditer liberemur.
12 (Infra O CC)
Sancti nominis tui, Domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum,
quia numquam tua gubernatione destituis,
quos in soliditate tuae dilectionis instituis.
13 (Sexag)
Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra actione confidimus,
concede propitius ut contra adversa omnia
Doctoris Gentium protectione muniamur.
14 (Quinquag)
Preces nostras, quaesumus, Domine, clementer exaudi,
atque a peccatorum vinculis absolutos
ab omni nos adversitate custodi.
15 (6 POT)
Largire nobis, quaesumus Domine,
semper spiritum cogitandi quae recta sunt, propitius, et agendi,
ut qui sine te esse non possumus,
secundum te vivere valeamus.
16 (7 POT)
Pateant aures misericordiae tuae Domine precibus supplicantium,
et ut petentibus desiderata concedas,
fac eos quae tibi sunt placita postulare.

17 (Infra O SH)
Protector in te sperantium, Deus,
sine quo nihil est validum, nihil sanctum,
multiplica super nos misericordiam tuam,
ut, te rectore, te duce,
sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus aeterna.
18 (12 POT)
Custodi Domine, quaesumus, Ecclesiam tuam propitiatione perpetua,
et quia sine te labitur humana mortalitas,
tuis semper auxiliis, et abstrahatur a noxiis,
et ad salutaria dirigatur.
19 (13 POT)
Ecclesiam tuam Domine miseratio continuata mundet et muniat,
et quia sine te non potest salva consistere,
tuo semper munere gubernetur.
20 (3 POT)
Deus, qui diligentibus te bona invisibilia praeparasti,
infunde cordibus nostris tui amoris affectum,
ut, te in omnibus et super omnia diligentes,
promissiones tuas, quae omne desiderium superant, consequamur.
21 (15 POT)
Da, quaesumus Domine,
populo tuo diabolica vitare contagia,
et te solum Deum pura mente sectari.
22 (4 POT)
Deus virtutum, cuius est totum quod est optimum,
insere pectoribus nostris tui nominis amorem,
et praesta in nobis religionis augmentum,
ut quae sunt bona nutrias,
ac pietatis studio, quae sunt nutrita custodias.
23 (16 POT)
Dirigat corda nostra, quaesumus Domine,
tuae miserationis operatio,
quia tibi sine te placere non possumus.
24 (18 POT)
Largire, quaesumus Domine,
fidelibus tuis indulgentiam placatus et pacem,
ut pariter ab omnibus mundentur offensis,
et secura tibi mente deserviant.

25 (19 POT)
Familiam tuam, quaesumus Domine,
continua pietate custodi,
ut a cunctis adversitatibus te protegente sit libera,
et in bonis actibus tuo nomini sit devota.
26 (8 POT)
Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas,
multiplica super nos misericordiam tuam,
ut ad tua promissa currentes
caelestium bonorum facias esse consortes.
27 (9 POT)
Omnipotens sempiterne Deus,
qui abundantia pietatis tuae et merita supplicum excedis et vota,
effunde super nos misericordiam tuam,
ut dimittas quae conscientia metuit,
et adicias quod oratio non praesumit.
28 (14 POT)
Tua nos, quaesumus, Domine, gratia semper et praeveniat et sequatur,
ac bonis operibus iugiter praestet esse intentos.
29 (20 POT)
Deus refugium nostrum et virtus,
adesto piis Ecclesiae tuae precibus
auctor ipse pietatis,
et praesta ut quod fideliter petimus
efficaciter consequamur.
30 (11 POT)
Omnipotens sempiterne Deus,
da nobis fidei, spei et caritatis augmentum,
et, ut mereamur assequi quod promittis,
fac nos amare quod praecipis.
31 (10 POT)
Omnipotens et misericors Deus,
de cuius munere venit, ut tibi a fidelibus tuis digne et laudabiliter serviatur,
tribue, quaesumus, nobis,
ut ad promissiones tuas sine offensione curramus.
32 (17 POT)
Omnipotens et misericors Deus,
universa nobis adversantia propitiatus exclude,
ut mente et corpore pariter expediti,
quae tua sunt liberis mentibus exsequamur.
33 (21 POT)
Absolve, quaesumus Domine,
tuorum delicta populorum,
ut a peccatorum nostrorum nexibus, quae pro nostra fragilitate contraximus,
tua benignitate liberemur.
34 (22 POT)
Excita, quaesumus, Domine, tuorum fidelium voluntates,
ut, divini operis fructum propensius exsequentes,
pietatis tuae remedia maiora percipiant.