READINGS: ALL SOULS
Videmus quod et mors lucrum est, et vita poena est. Unde et Paulus ait: Mihi vivere Christus est et mori lucrum. Quid est Christus, nisi mors corporis, spiritus vitae? Et ideo commoriamur cum eo, ut vivamus cum eo. Sit quidam cotidianus in nobis usus affectusque moriendi, ut per illam segregationem a corporeis cupiditatibus anima nostra se discat extrahere, et tamquam in sublimi locata, quo terrenae adire libidines, et eam sibi glutinare non possint, suscipiat mortis imaginem, ne poenam mortis incurat. Repugnat enim lex carnis legi mentis, et eam legi eroris addicit. Sed quod remedium? Quis me liberabit de corpore mortis? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum.
No Invitatory
No Hymn
Psalm 40 A & B: Hebrew English Then BACK
Psalm 42: Hebrew English Then BACK
1 Corinthians 15:12-24
πῶς
λέγουσιν ἐν
ὑμῖν τινες ὅτι
ἀνάστασις
νεκρῶν οὐκ
ἔστιν;
εἰ
δὲ ἀνάστασις
νεκρῶν οὐκ
ἔστιν, οὐδὲ
Χριστὸς
ἐγήγερται:
εἰ
δὲ Χριστὸς οὐκ
ἐγήγερται,
κενὸν ἄρα καὶ
τὸ κήρυγμα
ἡμῶν, κενὴ καὶ
ἡ πίστις ὑμῶν,
εὑρισκόμεθα
δὲ καὶ
ψευδομάρτυρες
τοῦ θεοῦ,
ὅτι
ἐμαρτυρήσαμεν
κατὰ τοῦ θεοῦ
ὅτι ἤγειρεν
τὸν Χριστόν,
ὃν
οὐκ ἤγειρεν
εἴπερ ἄρα νεκροὶ
οὐκ
ἐγείρονται.
εἰ
γὰρ νεκροὶ οὐκ
ἐγείρονται,
οὐδὲ Χριστὸς
ἐγήγερται:
εἰ
δὲ Χριστὸς οὐκ
ἐγήγερται,
ματαία ἡ
πίστις ὑμῶν,
ἔτι ἐστὲ ἐν
ταῖς
ἁμαρτίαις
ὑμῶν.
ἄρα
καὶ οἱ κοιμηθέντες
ἐν Χριστῷ
ἀπώλοντο.
εἰ
ἐν τῇ ζωῇ
ταύτῃ ἐν
Χριστῷ ἠλπικότες
ἐσμὲν μόνον,
ἐλεεινότεροι
πάντων
ἀνθρώπων
ἐσμέν.
νυνὶ
δὲ Χριστὸς
ἐγήγερται ἐκ
νεκρῶν, ἀπαρχὴ
τῶν
κεκοιμημένων.
ἐπειδὴ
γὰρ δι'
ἀνθρώπου
θάνατος, καὶ δι'
ἀνθρώπου
ἀνάστασις
νεκρῶν:
ὥσπερ
γὰρ ἐν τῷ Ἀδὰμ
πάντες
ἀποθνῄσκουσιν,
οὕτως
καὶ ἐν τῷ Χριστῷ
πάντες ζῳοποιηθήσονται.
ἕκαστος
δὲ ἐν τῷ ἰδίῳ
τάγματι:
ἀπαρχὴ
Χριστός,
ἔπειτα οἱ τοῦ
Χριστοῦ ἐν τῇ
παρουσίᾳ
αὐτοῦ:
εἶτα
τὸ τέλος, ὅταν
παραδιδῷ τὴν
βασιλείαν τῷ
θεῷ καὶ πατρί,
ὅταν
καταργήσῃ
πᾶσαν ἀρχὴν
καὶ πᾶσαν
ἐξουσίαν καὶ
δύναμιν.
St. Ambrose, on the death of his brother Satyr
Habemus medicum, sequamur remedium. Remedium nostrum Christi gratia est, et corpus mortis corpus est nostrum. Ergo peregrinemur a corpore, ne peregrinemur a Christo; etsi in corpore sumus, tamen quae sunt corporis non sequamur nec deseramus irua naturae, sed dona gratiae praeoptemus.
Quid plura? Unius morte mundus redemptus est. Potuit enim Christus non mori, si noluisset; sed neque refugiendam mortem quasi ignavam putavit, neque melius nos quam moriendo servasset. Itaque mors eius vita est omnium. Morte eius signamur, mortem eius orantes annuntiamus, mortem eius offerentes praedicamus; mors eius victoria est, mors eius sacramentum est, mors eius annua sollemnitas mundi est.
Quid praeterea de eius morte dicamus, cum divino probemus exemplo, quia immortalitatem mors sola quaesivit, atque ipsa se mors redemit? Non igitur maerenda mors, quae causa salutis est publicae; non fugienda mors, quam Dei Filius non dedignatus est, non refugit.
Et mors quidem in natura non fuit, sed conversa in naturam est; non enim a principio Deus mortem instituit, sed pro remedio dedit. Praevaricatione enim damnata in labore diuturno, gemituque intolerando vita hominum coepit esse miserabilis: debuit dari finis malorum, ut mors restitueret, quod vita amiserat. Immortalitas enim oneri potius quam usui est, nisi aspiret gratia.
Habet animus ex hoc iam vitae anfractu et terreni corporis colluvione discedere et ad illa concilia superna contendere, etsi sanctorum sit pervenire, laudem dicere Deo, quam citharizantes illos dicere, prophetica lectione comperimus, quia magna et mirabilia opera tua, Domine Deus omnipotens: iustae et verae viae tuae, Rex gentium. Quis non timebit et magnificabit nomen tuum? Quia solus sanctus es, quia omnes gentes venient et adorabunt ante te; videre quoque tuas, Iesu, nuptias, in quibus de terenis ad caelestia, concinentibus omnium gaudiis sponsa deducitur—ad te omnis caro veniet—iam non saeculo obnoxia, sed spiritui copulata.
Hoc sibi prae ceteris David sanctus optavit, ut haec spectaret et cerneret. Denique ait: Unam petii a Domino, hanc requiram: ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae, et videam voluptatem Domini.
Prayer