READINGS: GUARDIAN ANGELS

Invitatory Psalm & BACK


Psalm 8: Hebrew English     Then BACK
Psalm 11: Hebrew English     Then BACK
Psalm 15 Hebrew English     Then BACK

First Reading from the day

St. Bernard, Sermon

Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Confiteantur Domino misericordiae eius, et mirabilia eius filiis hominum. Confiteantur et dicant inter gentes, quoniam manificavit Dominus facere cum eis. Domine, quid est homo quia innotuisti ei, aut quid apponis erga eum cor tuum? Apponis cor erga eum, geris pro eo sollicitudinem, curam illius habes. Denique ei mittis Unigenitum tuum, immittis Spiritum tuum, promittis etiam vultum tuum...
Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Quantam tibi debet hoc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia..
Adsunt igitur, et adsunt tibi, non modo te cum sed etiam pro te. Adsunt ut protegant, adsunt ut prosint... Verumtamen etsi ille mandavit, ipsis quoque, qui et ei ex tanta caritate oboediunt et nobis subveniunt in tanta necessitate ingratos esse non licet. Simus ergo devoti, simus grati tantis custodibus; redamemus eos, honoremus eos quantum possumus, quantum debemus. Totus tamen ei reddatur et amor, et honor noster, a quo tam ipsis quam nobis est totum, unde honorare possumus vel amare, unde amari honorari ve meremur...
In ipso itaque, fratres, affectuose diligamus angelos eius, tamquam futuros aliquando coheredes nostros, interim vero actores et tutores a Patre positos, et praepositos nobis. Nunc enim filii Dei sumus, etsi nondum appareat, quod adhuc parvuli sub actoribus et tutoribus simus, tamquam nihil interim differentes a servis. Ceterum, etsi tam parvuli sumus, et tam magna nobis, et nec modo tam magna, sed et tam periculosa via restat, quid tamen sub tantis custodibus timeamus? Nec superari, nec seduci, minus autem seducere possunt, qui custodiunt nos in omnibus viis nostris. Fideles sunt, prudentes sunt, potentes sunt: quid trepidamus? Tantum sequamur eos, adhaeremus eis, et in protectione Dei caeli commoremur.

Prayer