READINGS: ASSUMPTION OF MARY
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 24: Hebrew English Then BACK
Psalm 46: Hebrew English Then BACK
Psalm 87: Hebrew English Then BACK
Beta es, Mara, qu credidsti Dmino. — Perfcta sunt in te qu dicta sunt tibi.
Ephesians 1:16—2:10οὐ
παύομαι
εὐχαριστῶν
ὑπὲρ ὑμῶν
μνείαν ποιούμενος
ἐπὶ τῶν
προσευχῶν μου,
|
Pius XII, Munificentissimus Deus
Sancti patres magnique doctores in homiliis orationibusque, quas festo die Deiparae Assumptionis ad populum habuere, de ea, utpote christifidelibus iam nota atque accepta, locuti sunt; eandem luculentius declararunt; eius sensum atque rem altioribus rationibus proposuere, id praesertim in clariore collocantes luce, hoc festo non solummodo beatae Virginis Mariae nullam habitam esse exanimis corporis corruptionem commemorari, sed eius etiam ex morte deportatum triumphum, eiusque caelestem glorificationem, ad Unigenae sui exemplum Iesu Christi.
Itaque sanctus Ioannes Damascenus, qui prae ceteris eximius traditae huius veritatis praeco exstat, corpoream almae Dei Matris Assumptionem cum aliis eius dotibus ac privilegiis comparans, haec vehementi eloquentia edicit: "Oportebat eam, quae in partu illaesam servaverat virginitatem, suum corpus sine ulla corruptione etiam post mortem conservare. Oportebat eam, quae Creatorem ut puerum in sinu gestaverat, in divinis tabernaculis commorari. Oportebat sponsam, quam Pater desponsaverat, in thalamis caelestibus habitare. Oportebat eam, quae Filium suum in cruce conspexerat et, quem pariendo effugerat doloris gladium, pectore exceperat, ipsum Patri considentem contemplari. Oportebat Dei Matrem ea, quae Filii sunt, possidere et ab omni creatura tamquam Dei Matrem et ancillam excoli."
Sanctus Germanus Constantinopolitanus corpus Deiparae Virginis Mariae incoruptum fuisse et ad caelum evectum non modo cum divina eius maternitate consentaneum putabat, sed etiam cum peculiari sanctitate eiusdem virginalis corporis: "Tu, secundum quod scriptum est, in pulchritudine appares; et corpus tuum virginale totum sanctum est, totum castum, totum Dei domicilium; ita ut ex hoc etiam a resolutione in pulverem deinceps sit alienum; immutatum quidem, quatenus humanum, ad excelsam incoruptibilitatis vitam; idem vero vivum atque praegloriosum, incolume atque perfectae vitae particeps."
Alius vero antiquissimus scriptor asserverat: "Igitur ut gloriosissima Mater Christi salvatoris nostri Dei, vitae et immortalitatis largitoris, ab ipso vivificatur, in aeternum concorporea in incorruptibilitate, qui illam a sepulcro suscitavit et ad seipsum assumpsit, ut ipse solus novit.
Haec omnia sanctorum patrum argumenta considerationesque sacris Litteris, tamquam ultimo fundamento, nituntur; quae quidem almam Dei Matrem nobis veluti ante oculos proponunt divino Filio suo coniunctissimam, eiusque semper participantem sortem.
Maxime autem illud memorandum est, inde a saeculo secundo, Mariam Virginem a sanctis patribus veluti novam Evam proponi novo Adae, etsi subiectam, arctissime coniunctam in certamine illo adversus inferorum hostem, quod, quemadmodum in protoevangelio praesignificatur, ad plenissimam deventurum erat victoriam de peccato ac de morte, quae semper in gentium Apostoli scriptis inter se copulantur. Quamobrem, sicut gloriosa Christi anastasis essentialis pars fuit ac postremum huius victoriae tropaeum, ita beatae Virginis commune cum Filio suo certamen virginei corporis glorificatione concludendum erat; ut enim idem Apostolus ait: Cum mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
Idcirco augusta Dei Mater, Iesu Christo, inde ab omni aeternitate, uno eodemque decreto praedestinationis, arcano modo coniuncta, immaculata in suo conceptu, in divina maternitate sua integerima virgo, generosa divini Redemptoris socia, qui plenum de peccato eiusque consectariis deportavit triumphum, id tandem assecuta est, quasi supremam suorum privilegiorum coronam, ut a sepulcri corruptione servaretur immunis, utque, quemadmodum iam Filius suus, devicta morte, corpore et anima ad supernam caeli gloriam eveheretur, ubi Regina refulgeret ad eiusdem sui Filii dexteram, immortalis saeculorum Regis.
Te Deum [English]
Prayer