READINGS: ST. AUGUSTINE
Admonitus redire ad memet ipsum, intravi in intima mea, duce te, et potui, quoniam factus es adiutor meus. Intravi et vidi qualicumque oculo animae meae supra eundem oculum animae meae, supra mentem meam, lucem incommutabilem: non hanc vulgarem et conspicuam omni carni, nec quasi ex eodem genere grandior erat, tamquam si ista multo multoque clarius claresceret totumque occuparet magnitudine. Non hoc illa erat, sed aliud, aliud valde ab istis omnibus. Nec ita erat supra mentem meam, sicut oleum super aquam, nec sicut caelum super terram; sed superior, quia ipsa fecit me, et ego inferior, quia factus ab ea. Qui novit veritatem, novit eam.
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 21: Hebrew English Then BACK
Psalm 92A & B: Hebrew English Then BACK
Colossians 3:12-17
σπλάγχνα
οἰκτιρμοῦ,
χρηστότητα,
ταπεινοφροσύνην,
πραΰτητα,
μακροθυμίαν,
ἀνεχόμενοι
ἀλλήλων καὶ
χαριζόμενοι
ἑαυτοῖς ἐάν
τις πρός τινα
ἔχῃ μομφήν:
καθὼς
καὶ ὁ κύριος
ἐχαρίσατο
ὑμῖν οὕτως καὶ
ὑμεῖς:
ἐπὶ
πᾶσιν δὲ
τούτοις τὴν
ἀγάπην, ὅ ἐστιν
σύνδεσμος τῆς
τελειότητος.
καὶ
ἡ εἰρήνη τοῦ
Χριστοῦ βραβευέτω
ἐν ταῖς
καρδίαις ὑμῶν,
εἰς
ἣν καὶ
ἐκλήθητε ἐν
ἑνὶ σώματι:
καὶ
εὐχάριστοι
γίνεσθε.
ὁ
λόγος τοῦ Χριστοῦ
ἐνοικείτω ἐν
ὑμῖν πλουσίως,
ἐν
πάσῃ σοφίᾳ
διδάσκοντες
καὶ
νουθετοῦντες
ἑαυτοὺς
ψαλμοῖς,
ὕμνοις, ᾠδαῖς
πνευματικαῖς
ἐν
τῇ χάριτι
ᾄδοντες ἐν
ταῖς καρδίαις
ὑμῶν τῷ θεῷ:
καὶ
πᾶν ὅ τι ἐὰν
ποιῆτε ἐν λόγῳ
ἢ ἐν ἔργῳ,
πάντα
ἐν ὀνόματι
κυρίου Ἰησοῦ,
εὐχαριστοῦντες
τῷ θεῷ πατρὶ δι'
αὐτοῦ.
Et qui novit eam, novit aeternitatem. caritas novit eam. O aeterna veritas et vera caritas et cara aeternitas! tu es deus meus, tibi suspiro die ac nocte. Et cum te primum cognovi, tu assumsisti me, ut viderem esse, quod viderem, et nondum me esse, qui viderem. Et reverberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, et contremui amore et horrore: et inveni longe me esse a te in regione dissimilitudinis, tamquam audirem vocem tuam de excelso: cibus sum grandium: cresce et manducabis me. Nec tu me in te mutabis sicut cibum carnis tuae, sed tu mutaberis in me...
Et quaerebam viam conparandi roboris, quod esset idoneum ad fruendum te, nec inveniebam, donec amplecterer mediatorem dei et hominum, hominem Christum Iesum, qui est super omnia deus benedictus in saecula, vocantem et dicentem: ego sum via veritatis et vita, et cibum, cui capiendo invalidus eram, miscentem carni: quoniam verbum caro factum est, ut infantiae nostrae lactesceret sapientia tua, per quam creasti omnia...
Sero te amavi, pulchritudo tam antiqua et tam nova, sero te amavi! Et ecce intus eras et ego foris, et ibi te quaerebam, et in ista formosa, quae fecisti, deformis inruebam. Mecum eras, et tecum non eram. Ea me tenebant longe a te, quae si in te non essent, non essent. Vocasti et clamasti et rupisti surditatem meam: coruscasti, splenduisti et fugasti caecitatem meam: fragrasti, et duxi spiritum, et anhelo tibi, gustavi et esurio et sitio, tetigisti me, et exarsi in pacem tuam.
Prayer