READINGS: DEDICATION OF A CHURCH
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 24: Hebrew English Then BACK
Psalm 84: Hebrew English Then BACK
Psalm 87: Hebrew English Then BACK
אֶשְׁתַּחֲוֶה אֶל־הֵיכַל קָדְשְׁךָ — וְאוֹדֶה אֶת־שְׁמֶךָ
1 Peter 2:1-17ἀποθέμενοι
οὖν πᾶσαν κακίαν καὶ
πάντα δόλον |
![]()
Ex Homiliis Origenis presbyteri in Iesu Nave (Homilia 9, 1-2: PG 12, 871-872)
Omnes, qui in Christum Iesum credimus, lapides vivi esse dicimur, secundum quod Scriptura pronuntiat, dicens: Vos autem estis lapides vivi, aedificati domus spiritalis in sacerdotio sancto, ut offeratis spiritles hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum.
Sicut autem in istis terrenis lapidibus observare novimus, ut hi quidem lapides, qui validiores sunt et potentiores, primi in fundamenta iaciantur, ut ipsis credi et superponi possit totius aedificii pondus, ita intellege etiam de lapidibus vivis esse aliquos in fundamentis huius spiritalis aedificii. Qui autem sunt isti qui in fundamentis collocantur? Apostoli et prophetae. Sic enim dicit Paulus haec ipse docens: Aedificati, inquit, supra fundamentum Apostolorum et prophetarum, ipso angulari lapide Christo Iesu Domino nostro.
Ut autem promptiorem te praepares, o auditor, ad huius aedificii constructionem, ut lapis aliquis inveniaris vicinior fundamento, disce quia et ipse Christus huius, quod nunc describimus, aedificii fundamntum est. Sic enim dicit apostolus Paulus: Fundamntum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, qui est Christus Iesus. Beati ergo, qui supra istud tam nobile fundamentum aedificia religiosa et sancta construxerint.
Sed in hoc aedificio ecclesiae oportet esse et altare. Unde ergo arbitror quod quicumque ex vobis lapidibus vivis apti sunt in hoc et prompti ut orationibus vacent, ut die noctuque obsecrationes offerant Deo et supplicationum victimas immolent, ipsi sunt, ex quibus Iesus aedificat altare. Sed intuere quid laudis ipsis lapidibus altaris adscribitur. Sicut dixit, inquit, legislator Moyses aedificari altare ex lapidibus integris, quibus ferrum non est iniectum. Qui sunt isti integri lapides? Forte isti tales lapides integri et incontaminati sancti Apostoli esse possint, omnes simul unum altare facientes, propter unanimitatem atque concordiam. Sic enim referuntur omnes, simul unanimiter orantes et aperientes os suum, dixisse: Tu, Domine, qui corda omnium nosti.
Isti ergo, qui poterant unanimes, una voce atque uno spiritu orare, ipsi fortasse digni sunt qui debeant omnes simul unum altare construere, super quod Iesus sacrificium offerat Patri.
Tamen et nos tentemus dare operam, ut eadem dicamus omnes unanimes, unum sentientes, nihil per contentionem neque per inanem gloriam gerentes, sed in uno sensu atque in eadem sententia permanentes, si forte possimus etiam nos apti effici lapides ad altare.
Prayer