READINGS: ST. HYACINTH

Invitatory Psalm & BACK
Ubique verbi semina
rectique spargit lumina
fluunt ab ore faculae
vitae coruscsant regulae.
Rectas salutis semitas
dignosque mores edocet
verboque tangens animas
ad poenitendum commovet.
Tibi Deus sit gloria * in sempiterna saecula
et nos Hyacinthi precibus * adiunge coeli coetibus.

Psalm 19A: Hebrew English     Then BACK

Psalm 64: Hebrew English     Then BACK

Psalm 97: Hebrew English     Then BACK

Romans 15:14-21

πέπεισμαι δέ, ἀδελφοί μου, καὶ αὐτὸς ἐγὼ περὶ ὑμῶν,
ὅτι καὶ αὐτοὶ μεστοί ἐστε ἀγαθωσύνης,
πεπληρωμένοι πάσης τῆς γνώσεως,
δυνάμενοι καὶ ἀλλήλους νουθετεῖν.
τολμηρότερον δὲ ἔγραψα ὑμῖν ἀπὸ μέρους,
ὡς ἐπαναμιμνῄσκων ὑμᾶς διὰ τὴν χάριν τὴν δοθεῖσάν μοι ὑπὸ τοῦ θεοῦ
εἰς τὸ εἶναί με λειτουργὸν Χριστοῦ Ἰησοῦ εἰς τὰ ἔθνη,
ἱερουργοῦντα τὸ εὐαγγέλιον τοῦ θεοῦ,
ἵνα γένηται ἡ προσφορὰ τῶν ἐθνῶν εὐπρόσδεκτος,
ἡγιασμένη ἐν πνεύματι ἁγίῳ.
       ἔχω οὖν τὴν καύχησιν ἐν Χριστῷ Ἰησοῦ τὰ πρὸς τὸν θεόν:
       οὐ γὰρ τολμήσω τι λαλεῖν ὧν οὐ κατειργάσατο Χριστὸς δι' ἐμοῦ
       εἰς ὑπακοὴν ἐθνῶν, λόγῳ καὶ ἔργῳ,
       ἐν δυνάμει σημείων καὶ τεράτων, ἐν δυνάμει πνεύματος θεοῦ:
       ὥστε με ἀπὸ Ἰερουσαλὴμ καὶ κύκλῳ μέχρι τοῦ Ἰλλυρικοῦ
       πεπληρωκέναι τὸ εὐαγγέλιον τοῦ Χριστοῦ,
       οὕτως δὲ φιλοτιμούμενον εὐαγγελίζεσθαι οὐχ ὅπου ὠνομάσθη Χριστός,
       ἵνα μὴ ἐπ' ἀλλότριον θεμέλιον οἰκοδομῶ,
       ἀλλὰ καθὼς γέγραπται, οἷς οὐκ ἀνηγγέλη περὶ αὐτοῦ ὄψονται,
       καὶ οἳ οὐκ ἀκηκόασιν συνήσουσιν.


E Vita sancti Hyacinthi presbyteri

Populus gentium, qui ambulabat in tentebris, vidit lucem magnam. Conditor universi in principio creans caelum et terram reliquit tenebras super faciem abyssi. Ut autem has illuminaret, dixit: Fiat lux, et facta est lux. Et sic facta luce mundum illuminavit. Sicut autem hoc fecit tenebras mundi illuminado, sic revera per beatum Iacechonem tamquam per radium novi solis in Polonia tenebras peccatorum fugavit, et lumine fidei corda Polonorum illustravit. Unde iam completum est, quod Isaias longe ante praedixit dicens: Populus gentium, videlicet in finibus Poloniae et qui ambulabat in tenebris mentis ignorantiae, vidit lucem magnam, id est sanctum Iacechonem praedicatorem doctrinae lucidae.
Sicut enim adveniente luce diei alleviantur aegritudines, excitantur a somno homines, aves garriunt et bestiae ad sua latibula fugiunt, sic sancto Iacechone in Poloniam misso a beato Dominico, Poloni alleviati sunt a vitiis, excitati a negligentiis, animati ad contemplationem caelestium, liberati a potestate daemonum, ita ut iam Polonis nova lux oriri visa est, gaudium, honor et tripudium apud omnes populos.
De qua luce, videlicet sancto Iacechone ego frater Stanislaus, lector Cracoviensis minimus Fratrum Praedicatorum, ad honorem trini et unius Dei, qui cunctos sanctos condidit atque inenarrabili luce decoravit, et ad aedificationem populi, ea quae reperi et ex relatione patrum fide dignorum, qui a suis antecessoribus, qui facialiter sanctum Iacechonem noverunt et cum eo conversati fuerunt, intellexi, brevi et humili stilo perstringere curavi.
Ipse autem Christus, rex gloriae, qui est splendor Dei patris et figura substantiae eius, per beati Iacechonis patrocinium operi meo dignetur dare incrementum, qui cum Patre et Spritiu sancto vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Iacecho vulgariter, Hyacintus literaliter nuncupatus est. Dicitur autem Hyacintus a hyacintho flore vel lapide, et secundum hoc duplicem habet interpretationem.
Primo dicitur Hyacinthus quasi herba florem habens purpureum, quod bene beato Iacechoni convenit, nam ipse fuit herba humilis per cordis oboedientiam, flos per corporis continentiam, purpureus per vountariam paupertatem seu indigentiam.
Secundo dicitur Hyacintus a hyacintho lapide, qui est fulgidus per evangelicae doctrinae traditionem; fuit ceruleus per vitae sanctae conversationem, et firmissimus per fidei catholicae dilatationem. Et sic patet nominis cognitio.

Deus qui beatum Hyacinthum Confessorem tuum
in diversis nationum populis
operum sanctitate et miraculorum gloria fecisti conspicuum
da nobis
ut ejus in melius reformemor exemplis
in in adversis protegamur auxiliis.