READINGS: ST. JOSEPH
Invitatory Psalm & BACK
Iustus germinbit sicut llium (T.P. allelia) — Et florbit in trnum ante Dminum (T.P. allelia).
Hebrews 11:1-16
ἔστιν
δὲ πίστις
ἐλπιζομένων
ὑπόστασις,
|
St. Bernardine of Siena
Omnium singularium gratiarum alicui rationali creaturae communicatarum generalis regula est, quod, quandocumque divina gratia eligit aliquem ad aliquam gratiam singularem, seu ad aliquem sublimem statum, omnia charismata donat, quae illi personae sic electae et eius officio necessaria sunt atque illam copiose decorant.
Te Deum [English]
Quod maxime verificatum est in sanctissimo Ioseph, putativo patre Domini Iesu Christi et vero sponso reginae mundi et dominae angelorum, qui ab aeterno Patre electus est fidelis nutritius atque custos principalium thesaurorum suorum, scilicet Filii eius et sponsae suae; quod officium fidelissime prosecutus est. Cui propterea Dominus ait: Serve bone et fidelis, intra in gaudium Domini tui. Si conpares Ioseph et totam Ecclesiam Christi, nonne iste est homo electus et specialis, per quem et sub quo Christus est ordinate et honeste introductus in mundum? Si ergo Virgini Matri tota Ecclesia sancta debitrix est, quia per eam Christum suscipere dignata est; sic profecto post eam huic debet gratiam et reverentiam singularem.
Ipse enim est clausula veteris testamenti, in qua patriarchalis et prophetalis dignitas promissum consequitur fructum. Porro hic est solus, qui corporaliter possedit quod eis divina dignatio repromisit.
Profecto dubitandum non est, quod Christus familiaritatem, reverentiam atque sublimissimam dignitatem, quam illi exhibuit dum ageret in humanis tamquam filius patri suo, in caelis utique non negavit, quin potius complevit et consummavit.
Unde non immerito a Domino subinfertur: Intra in gaudium Domini tui. Unde, licet gaudium aeternae beatitudinis in cor hominis intret, maluit tamen Dominus ei dicere: Intra in gaudium, ut mystice innuatur quod gaudium illius non solum in eo sit intra, sed undique illum circumdans et absorbens, et ipsum velut abyssus infinita submergens.
Memento igitur nostri, beate Ioseph, et tuae orationis suffragio apud tuum putativum Filium intercede; sed et beatissimam Virginem sponsam tuam nobis propitiam redde, quae mater est eius, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per infinita saecula. Amen.
Prayer