READINGS: ST. MATTHEW
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 19A: Hebrew English Then BACK
Psalm 64: Hebrew English Then BACK
Psalm 97: Hebrew English Then BACK
לְדוֹר אַחֲרוֹן מְסַפְּרִים — וְנִפְלְאוֹתָיו אֲשֶׁר עָשָׂה
Ephesians 4:1-16παρακαλῶ
οὖν ὑμᾶς ἐγὼ ὁ
δέσμιος ἐν κυρίῳ
|
Venerable Bede, Homily 21
Vidit Iesus hominem sedentem in teloneo Matthaeum nomine, et ait illi: Sequere me. Vidit autem non tam corporei intuitus quam internae miserationis aspectibus. Vidit publicanum et, quia miserando atque eligendo vidit, ait illi: Sequere me. Sequere autem dixit imitare; sequere dixit non tam incessu pedum quam exsecutione morum. Qui enim dicit se in Christo manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare.
Et surgens, inquit, secutus est eum. Non est mirandum quod publicanus ad primam Domini iubentis vocem terrena quae curabat lucra reliquerit opibusque neglectis illius comitatui quem nihil divitiarum habere cernebat adhaeserit. Ipse enim Dominus qui eum foris verbo vocavit, intus invisibili instinctu ut sequeretur edocuit, infundens menti illius lumen gratiae spiritalis qua intellegeret quia is qui a temporalibus avocabat in terris, incorruptibiles in caelis dare thesauros valeret.
Et factum est discumbente eo in domo, ecce multi publicani et peccatores venientes discumbebant cum Iesu et discipulis eius. Unius publicani conversio multis exemplum paenitentiae et indulgentiae publicanis ac peccatoribs tribuit. Et pulchro veroque praesagio qui apostolus et doctor gentium erat futurus, in prima sua conversatione peccantium post se gregem trahit ad salutem, officiumque evangelizandi quod proficiente merito virtutum erat expleturus, a primis iam fidei suae rudimentis incipit. Porro si altiore intellectu quae gesta sunt indagare cupimus, non tantum in domo sua terrestri convivium Domino corporale exhibuit, sed multo gratius illi convivium in domo pectoris sui per fidem ac dilectionem paravit, ipso attestante qui ait: Ecce ego sto ad ostium et pulso; si quis audierit vocem meam et aperuerit ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
Audita autem voce eius, ianuam ut recipiatur aperimus quando illius sive secretis seu apertis admonitionibus libenter assensum praebemus et his quae facienda cognovimus perficiendis operam damus. Intrat vero ut et ille nobiscum et nos cum illo cenemus, quia in cordibus electorum per amoris sui gratiam inhabitat ut et ea semper luce suae praesentiae reficiat quatenus ad superna desideria magis magisque proficiant et studiis eorum caelestibus quasi gratissimis dapibus ipse pascatur.
Te Deum [English]
Prayer