READINGS: ARCHANGELS MICHAEL, GABRIEL, RAPHAEL
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 97: Hebrew English Then BACK
Psalm 103 A & B: Hebrew English Then BACK
בָּרֲכוּ יְהוָה מַלְאָכָיו — גִּבֹּרֵי כֹחַ עֹשֵׂי דְבָרוֹ
Revelation 12:1-17καὶ
σημεῖον μέγα
ὤφθη ἐν τῷ
οὐρανῷ,
|
Pope Gregory the Great, Homily 34
Sciendum quod angelorum vocabulum nomen est officii, non naturae. Nam sancti illi caelestis patriae spiritus, semper quidem sunt spiritus, sed semper vocari angeli nequaquam possunt, quia tunc solum sunt angeli, cum per eos aliqua nuntiantur. Qui autem minima nuntiant, angeli, qui vero summa annuntiant, archangeli vocantur.
Hinc est enim quod ad Mariam Virginem non quilibet angelus sed Gabriel archangelus mittitur: ad hoc quippe ministerium summum angelum venire dignum fuerat, qui summum omnium nuntiabat.
Qui idcirco etiam privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Neque enim in illa sancta civitate, quam de visione omnipotentis Dei plena scientia perficit, idcirco propria nomina sortiuntur, ne eorum personae sine nominibus sciri non possint, sed cum ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trahunt. Michael namque, "Quis ut Deus?"; Gabriel autem, "Fortitudo Dei"; Raphael vero, dicitur "Medicina Dei".
Et quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intellegi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens: In caelum conscendam, super astra caeli exaltabo solium meum, similis ero Altissimo, dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele archangelo proeliaturus esse perhibetur, sicut per Ioannem dicitur: Factum est proelium cum Michaele archangelo.
Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui "Dei fortitudo" nominatur: illum quippe nuntiare veniebat qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. Per Dei ergo fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum Dominus et potens in proelio veniebat.
Raphael quoque interpretatur, ut diximus, "medicina Dei"; quia videlicet, dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, caecitatis eius tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut "Dei medicina" vocaretur.
Prayer