READINGS: STS. PETER & PAUL
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 19A: Hebrew English Then BACK
Psalm 64: Hebrew English Then BACK
Psalm 97: Hebrew English Then BACK
τὸ δὲ ῥῆμα κυρίου μένει εἰς τὸν αἰῶνα. — τοῦτο δέ ἐστιν τὸ ῥῆμα τὸ εὐαγγελισθὲν εἰς ὑμᾶς.
![]()
St. Augustine, Sermon 295Istum nobis diem beatissimorum apostolorum Petri et Pauli passio consecravit. Non de obscuris aliquibus martyribus loquimur. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Isti martyres viderunt quod praedicaverunt, secuti aequitatem, confitendo veritatem, moriendo pro veritate.
Beatus Petrus, primus Apostolorum, vehemens Christi amator, qui meruit audire: Et ego dico tibi quia tu es Petrus. Dixerat enim ipse: Tu es Christus Filius Dei vivi. Christus illi: Et ego dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Super hoc quod dixisti: Tu es Christus Filius Dei vivi, aedificabo Ecclesiam meam. Tu enim Petrus. A petra Petrus, non a Petro petra. Sic a petra Petrus, quomodo a Christo christianus.
Dominus Iesus discipulos suos ante passionem suam, sicut nostis, elegit, quos Apostolos appellavit. Inter hos paene ubique solus Petrus totius Ecclesiae meruit gestare personam. Propter ipsam personam, quam totius Ecclesiae solus gestabat, audire meruit: Tibi dabo claves regni caelorum. Has enim claves non homo unus, sed unitas accepit Ecclesiae. Hinc ergo Petri excellentia praedicatur; quia ipsius universitatis et unitatis Ecclesiae figuram gessit, quando ei dictum est: Tibi trado, quod omnibus traditum est. Nam ut noveritis Ecclesiam accepisse claves regni caelorum, audite in alio loco quid Dominus dicat omnibus Apostolis suis: Accipite Spiritum sanctum. Et continuo: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur ei; si cuius tenueritis, tenebuntur.
Merito etiam post resurrectionem Dominus ipsi Petro oves suas commendavit pascendas. Non enim inter discipulos solus meruit pascere dominicas oves; sed quando Christus ad unum loquitur, unitas commendatur; et Petro primitus, quia in Aposotolis Petrus est primus. Noli tristis esse, Apostole; responde semel, responde iterum, responde tertio. Ter vincat in amore confessio, quia ter victa est in timore praesumptio. Solvendum est ter, quod ligaveras ter. Solve per amorem, quod ligaveras per timorem. Et tamen Dominus semel et iterum et tertio oves suas commendavit Petro.
Unus dies passionis duobus apostolis. Sed et illi duo unum erant; quamquam diversis diebus paterentur, unum erant. Praecessit Petrus, secutus est Paulus. Celebramus diem festum apostolorum nobis sanguine consecratum. Amemus fidem, vitam, labores, passiones, confessiones, praedicationes.
Te Deum [English]
Prayer