READINGS: ST. THOMAS AQUINAS
Πλὴν
τοῦ
ἐπιδιδόντος
τὴν ψυχὴν
αὐτοῦ * καὶ
διανοουμένου
ἐν νόμῳ
ὑψίστου,
Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae insudare; et propterea a Christo data est lex brevis, ut ab omnibus posset sciri, et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia excusari. Et haec est lex divini amoris. Apostolus, Rom. IX, 28: verbum breviatum faciet dominus super terram.
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 40A & B: Hebrew English Then BACK
Psalm 27: Hebrew English Then BACK
Sirach 39:1-14
σοφίαν
πάντων
ἀρχαίων
ἐκζητήσει * καὶ ἐν
προφητείαις
ἀσχοληθήσεται,
διήγησιν
ἀνδρῶν
ὀνομαστῶν
συντηρήσει * καὶ ἐν
στροφαῖς
παραβολῶν
συνεισελεύσεται,
ἀπόκρυφα
παροιμιῶν
ἐκζητήσει * καὶ ἐν
αἰνίγμασι
παραβολῶν
ἀναστραφήσεται.
ἀνὰ
μέσον
μεγιστάνων
ὑπηρετήσει * καὶ
ἔναντι
ἡγουμένων
ὀφθήσεται·
ἐν
γῇ ἀλλοτρίων
ἐθνῶν
διελεύσεται, * ἀγαθὰ
γὰρ καὶ κακὰ ἐν
ἀνθρώποις
ἐπείρασεν.
τὴν
καρδίαν αὐτοῦ
ἐπιδώσει
ὀρθρίσαι * πρὸς
κύριον τὸν
ποιήσαντα
αὐτὸν *
καὶ
ἔναντι
ὑψίστου
δεηθήσεται·
καὶ
ἀνοίξει στόμα
αὐτοῦ ἐν
προσευχῇ * καὶ
περὶ τῶν
ἁμαρτιῶν
αὐτοῦ
δεηθήσεται.
ἐὰν
κύριος ὁ μέγας
θελήσῃ, * πνεύματι
συνέσεως
ἐμπλησθήσεται·
αὐτὸς
ἀνομβρήσει
ῥήματα σοφίας
αὐτοῦ * καὶ
ἐν προσευχῇ
ἐξομολογήσεται
κυρίῳ·
αὐτὸς
κατευθυνεῖ
βουλὴν αὐτοῦ καὶ
ἐπιστήμην * καὶ ἐν
τοῖς
ἀποκρύφοις
αὐτοῦ
διανοηθήσεται·
αὐτὸς
ἐκφανεῖ
παιδείαν
διδασκαλίας
αὐτοῦ * καὶ
ἐν νόμῳ
διαθήκης
κυρίου
καυχήσεται.
αἰνέσουσιν
τὴν σύνεσιν
αὐτοῦ πολλοί, * καὶ ἕως
τοῦ αἰῶνος οὐκ
ἐξαλειφθήσεται·
οὐκ
ἀποστήσεται
τὸ μνημόσυνον
αὐτοῦ, * καὶ
τὸ ὄνομα αὐτοῦ
ζήσεται εἰς
γενεὰς
γενεῶν·
τὴν
σοφίαν αὐτοῦ
διηγήσονται
ἔθνη, * καὶ
τὸν ἔπαινον
αὐτοῦ
ἐξαγγελεῖ
ἐκκλησία·
ἐὰν
ἐμμείνῃ, ὄνομα
καταλείψει ἢ
χίλιοι, * καὶ
ἐὰν
ἀναπαύσηται,
ἐκποιεῖ αὐτῷ.
Ἔτι
διανοηθεὶς
ἐκδιηγήσομαι * καὶ ὡς
διχομηνία
ἐπληρώθην.
εἰσακούσατέ
μου, υἱοὶ ὅσιοι,
* καὶ
βλαστήσατε ὡς
ῥόδον
φυόμενον ἐπὶ
ῥεύματος ὑγροῦ
καὶ
ὡς λίβανος
εὐωδιάσατε
ὀσμὴν * καὶ
ἀνθήσατε
ἄνθος ὡς
κρίνον.
διάδοτε
ὀσμὴν καὶ
αἰνέσατε ᾆσμα, * εὐλογήσατε
κύριον ἐπὶ
πᾶσιν τοῖς
ἔργοις.
Thomas Aquinas, In duo praecepta caritatis et decem legis praecepta
Sed sciendum, quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum. Sicut enim videmus in artificialibus quod unumquodque opus
tunc bonum et rectum dicitur quando regulae coaequatur; sic etiam quodlibet humanum opus rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat; quando vero discordat ab hac regula, non est bonum nec rectum aut perfectum.
Ad hoc autem quod actus humani boni reddantur, oportet quod regulae divinae dilectionis concordent. Sed sciendum quod haec lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde desiderabilia. Primo causat in eo spiritualem vitam. Manifestum est enim quod naturaliter amatum est in amante. Et ideo qui Deum diligit, ipsum in se habet: I Ioan. IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Natura etiam amoris est quod amantem in amatum transformat: unde si vilia diligimus et caduca, viles et instabiles efficimur: Os. IX, 10: facti sunt abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Si autem Deum diligimus, divini efficimur, quia, ut dicitur I Cor. VI, 17: qui adhaeret domino, unus spiritus est. Sed sicut Augustinus dicit, sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae. Et hoc manifestum est. Tunc enim dicimus corpus per animam vivere quando habet operationes proprias vitae, et quando operatur et movetur; anima vero recedente, corpus nec operatur nec movetur. Sic etiam tunc anima operatur virtuose et
perfecte quando per caritatem operatur, per quam habitat Deus in ea; absque caritate vero non operatur: I Ioan. III, 14, qui non diligit, manet in morte. Considerandum est autem, quod si quis habet omnia dona spiritus sancti absque caritate, non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum, sive sit donum fidei, vel quicquid sit aliud, sine caritate vitam non tribuunt. Si enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis, nihilominus mortuum manet.
Hoc est ergo primum quod efficit caritas. Secundum quod facit caritas, est divinorum mandatorum observantia. Gregorius: nunquam est Dei amor otiosus: operatur enim magna si est; si vero operari renuit, amor non est. Unde manifestum signum caritatis est promptitudo implendi divina praecepta. Videmus enim amantem propter amatum magna et difficilia operari. Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum servabit. Sed considerandum, quod qui mandatum et legem divinae dilectionis servat, totam legem implet. Est autem
duplex modus divinorum mandatorum. Quaedam enim sunt affirmativa: et haec quidem implet caritas; quia plenitudo legis quae consistit in mandatis, est dilectio, qua mandata servantur. Quaedam vero sunt prohibitoria; haec etiam implet caritas, quia non agit perperam, ut dicit apostolus I Cor. XIII.
Tertium quod facit caritas, est, quia est praesidium contra adversa. Habenti enim caritatem nulla adversa nocent, sed in utilia convertuntur: Rom. VIII, 28: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; immo etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti, sicut et apud nos manifeste videmus.
Quartum vero est quod ad felicitatem perducit. Solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur. Omnia enim absque caritate insufficientia sunt. II Tim. IV, 8: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt adventum eius. Et sciendum, quod solum secundum differentiam caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam virtutem. Multi enim magis abstinentes fuerunt quam apostoli; sed ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam caritatis:
Ipsi enim fuerunt primitias spiritus habentes, sicut dicit apostolus, Rom. VIII. Unde differentia beatitudinis est ex differentia caritatis. Et sic patent quatuor quae in nobis efficit caritas. Sed praeter illa, quaedam alia efficit quae praetermittenda non sunt. Primo enim efficit peccatorum remissionem. Et hoc manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit, et ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensam laxat. Sic et Deus diligentibus se peccata dimittit. I Petr. IV, 8: caritas operit multitudinem peccatorum. Et bene dicit, operit, quia scilicet a Deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit multitudinem, tamen Salomon dicit, Prov. X, 12, quod universa delicta operit caritas. Et hoc maxime manifestat Magdalenae exemplum, Luc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa: et causa subditur: quoniam dilexit multum. Sed forte dicet aliquis: sufficit ergo caritas ad delenda peccata, et non est necessaria poenitentia. Sed considerandum, quod nullus vere diligit qui non vere poenitet. Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus, tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis effectus.
Prayer