READINGS: EASTER WEDNESDAY IV
Invitatory Psalm & BACK
Psalm 103: Hebrew English Then BACKπιστοὺς εἰς θεὸν τὸν ἐγείραντα αὐτὸν ἐκ νεκρῶν - Ἁλληλουϊά — ὥστε τὴν πίστιν ὑμῶν καὶ ἐλπίδα εἶναι εἰς θεόν - Ἁλληλουϊά.
Even Years: Acts 13:44—14:7
44 τῷ δὲ ἐρχομένῳ σαββάτῳ σχεδὸν πᾶσα ἡ πόλις συνήχθη ἀκοῦσαι τὸν λόγον τοῦ κυρίου.
45 ἰδόντες δὲ οἱ ἰουδαῖοι τοὺς ὄχλους ἐπλήσθησαν ζήλου καὶ ἀντέλεγον τοῖς ὑπὸ παύλου λαλουμένοις βλασφημοῦντες.
46 παρρησιασάμενοί τε ὁ παῦλος καὶ ὁ βαρναβᾶς εἶπαν, ὑμῖν ἦν ἀναγκαῖον πρῶτον λαληθῆναι τὸν λόγον τοῦ θεοῦ: ἐπειδὴ ἀπωθεῖσθε αὐτὸν καὶ οὐκ ἀξίους κρίνετε ἑαυτοὺς τῆς αἰωνίου ζωῆς, ἰδοὺ στρεφόμεθα εἰς τὰ ἔθνη. 47 οὕτως γὰρ ἐντέταλται ἡμῖν ὁ κύριος, τέθεικά σε εἰς φῶς ἐθνῶν τοῦ εἶναί σε εἰς σωτηρίαν ἕως ἐσχάτου τῆς γῆς.
48 ἀκούοντα δὲ τὰ ἔθνη ἔχαιρον καὶ ἐδόξαζον τὸν λόγον τοῦ κυρίου,
καὶ ἐπίστευσαν ὅσοι ἦσαν τεταγμένοι εἰς ζωὴν αἰώνιον:
49 διεφέρετο δὲ ὁ λόγος τοῦ κυρίου δι' ὅλης τῆς χώρας.
50 οἱ δὲ ἰουδαῖοι παρώτρυναν τὰς σεβομένας γυναῖκας τὰς εὐσχήμονας καὶ τοὺς πρώτους τῆς πόλεως
καὶ ἐπήγειραν διωγμὸν ἐπὶ τὸν παῦλον καὶ βαρναβᾶν,
καὶ ἐξέβαλον αὐτοὺς ἀπὸ τῶν ὁρίων αὐτῶν.
51 οἱ δὲ ἐκτιναξάμενοι τὸν κονιορτὸν τῶν ποδῶν ἐπ' αὐτοὺς
ἦλθον εἰς ἰκόνιον,
52 οἵ τε μαθηταὶ ἐπληροῦντο χαρᾶς καὶ πνεύματος ἁγίου.
14
Even Years: Augustine of Hippo, Sermon 155, 5-6 (PL 38, 843-844)
Celebratur pascha in ueteri populo, sicut nostis occisione agni cum azymis: ubi occisio ouis christum significat, azyma autem nouam uitam, hoc est, sine uetustate fermenti. unde nobis apostolus dicit: expurgate uetus fermentum, ut sitis noua conspersio, sicut estis azymi: pascha enim nostrum immolatus est christus.
Celebratum est ergo pascha in illo ueteri populo, nondum in luce fulgente, sed in umbra significante celebratum est: et post quinquaginta dies a celebratione paschae, sicut computans inueniet qui uoluerit, datur lex in monte sina, scripta digito dei.
Venit uerum pascha, immolatur christus: transitum facit a morte ad uitam. transitus enim interpretatur hebraice pascha: quod expressit euangelista dicens, cum autem ueniret hora ut transiret iesus de hoc mundo ad patrem. celebratur ergo pascha, resurgit dominus, facit transitum a morte ad uitam, quod est pascha; et numerantur quinquaginta dies, et uenit spiritus sanctus, digitus dei.
Sed uidete ibi quomodo, et hic quomodo. ibi plebs longe stabat, timor erat, amor non erat. nam usque adeo timuerunt, ut dicerent ad moysen: loquere tu ad nos, et non nobis loquatur dominus, ne moriamur. descendit ergo, sicut scriptum est, deus in sina in igne; sed plebem longe stantem territans, et digito suo scribens in lapide, non in corde.
huc autem quando uenit spiritus sanctus, congregati erant fideles in unum: nec in monte terruit, sed intrauit in domum. de coelo quidem factus est subito sonus, quasi ferretur flatus uehemens: sonuit, sed nullus expauit. audisti sonum, uide et ignem; quia et in monte utrumque erat, et ignis et sonitus: sed illic etiam fumus, hic uero ignis serenus.
Visae sunt enim illis, inquit scriptura, linguae diuisae, uelut ignis. numquid de longinquo territans? absit. nam insedit super unumquemque eorum, et coeperunt linguis loqui, sicut spiritus dabat eis pronuntiare. audi linguam loquentem, et intellige spiritum, non in lapide, sed in corde scribentem. lex ergo spiritus uitae, scripta in corde, non in lapide; in christo iesu, in quo celebratum est uerissimum pascha; liberauit te a lege peccati et mortis
Dominus apud prophetam dicit, ecce dies ueniunt, dicit dominus, et consummabo super domum iacob testamentum nouum, non secundum testamentum quod constitui patribus eorum, in die qua apprehendi manum eorum, et duxi eos de terra aegypti. deinde ipsam differentiam euidenter ostendens: dans, inquit, leges meas in cordibus eorum; in cordibus, inquit, eorum superscribam eas. si ergo scribatur lex dei in corde tuo, non foris terreat, sed intus mulceat; tunc lex spiritus uitae in christo iesu liberauit te a lege peccati et mortis.
Odd Years: Augustine of Hippo, Sermon 137, 1-3 (PL 38, 754-756)
Non ignorat fides uestra, charissimi, et ita uos didicisse nouimus, docente magistro de coelo, in quo spem uestram posuistis, quia dominus noster iesus christus, qui iam pro nobis passus est et resurrexit, caput est ecclesiae, et est corpus eius ecclesia, et in eius corpore unitas membrorum et compago charitatis, tanquam sanitas exsistit.
Quicumque autem in charitate friguerit, infirmatur in corpore christi. sed potens est ille, qui iam exaltauit caput nostrum, etiam infirma membra sanare: dum tamen non nimia impietate praecidantur, sed haereant corpori donec sanentur. quidquid enim adhuc haeret corpori, non desperatae sanitatis est: quod autem praecisum fuerit, nec curari, nec sanari potest. cum ergo sit ille caput ecclesiae, et sit corpus eius ecclesia, totus christus et caput et corpus est. resurrexit iam ille. caput ergo habemus in coelo. caput nostrum interpellat pro nobis. caput nostrum sine peccato et sine morte, iam propitiat deum pro peccatis nostris: ut et nos in fine resurgentes, et immutati in gloriam coelestem, sequamur caput nostrum.
Quo enim caput, et caetera membra. sed dum hic sumus, membra sumus; ne desperemus, quia secuturi sumus caput nostrum. uidete enim, fratres, dilectionem ipsius capitis nostri. iam in coelo est, et hic laborat, quamdiu hic laborat ecclesia. hic christus esurit, hic sitit, nudus est, hospes est, infirmatur, in carcere est. quidquid enim hic patitur corpus eius, se dixit pati: et in fine segregans ipsum corpus suum ad dexteram, et reliquos a quibus modo conculcatur segregans ad sinistram, dicturus est his qui sunt ad dexteram: uenite, benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi
Cum ergo dominus nunc loqueretur, dixit se esse pastorem, dixit se esse et ianuam. utrumque ibi habes: et, ego sum ianua; et, ego sum pastor. ianua est in capite, pastor in corpore. dicit enim petro, in quo uno format ecclesiam: petre, amas me? respondit: domine, amo. pasce oues meas. et tertio: petre, amas me? contristatus est petrus, quod eum tertio interrogauit: quasi ille qui uidit conscientiam negatoris, non uideret fidem confitentis
Ergo post resurrectionem suam dominus interrogauit eum, non nesciens quo ille animo confiteretur amorem christi, sed ut trina confessione amoris, deleret trinam negationem timoris.
Prayer